Hermann Samuel Reimarus

Reimarus, Hermann Samuel

Philosoph und Orientalist (1694-1768). Eigenh. Brief mit U. (Namenszug in der Anrede). Hamburg. 04.08.1750. 1 S. 4to. Mit eh. Adresse (Faltbrief) und Siegel.
$ 2,704 / 2.500 € (940313/BN940313)

Schöner Gelehrtenbrief an den Berliner Theologen, Philosophen und Historiker Jean Henri Samuel Formey (1711-97), einen Mitarbeiter der "Encyclopédie" von Diderot und d'Alembert und langjährig führendes Mitglied der Königlich Preußischen Akademie der Wissenschaften: "Non tantum ex Bibliothecis Tuis, Germanica et Impartiali, sed et aliis pluribus scriptis, quibus rem Literariam ab aliquo tempore ornas, Vir Praeclarissime, mihi innotuisti sic, ut nihil magis cupiam, quam Tuo gravissimo judicio mea qualiacunque studia probari.

Utinam hoc mihi vel maxime contingeret in Dione, cujus partem vulgare coepi. Sane, si mihi suppeteret exemplorum copia, continuo quidem ipsemet Tuis usibus unum de meis dicarem. Sed praeter duo, quae Eminentissimo Quirino obtuli, tam pauca concessit bibliopola, ut iis Viris remunerandis, qui opem Dioni navarunt, vix suffecerint, nullumque amplius, nisi unicum, quod servandum necessario est, supersit: bibliopolam vero jam expertus sum in hoc genere durum et tenacem, ut in sollicitandis surdis auribus, vel provocando ejus aliquo importune dicto, verecundior esse debeam in posterum. Nosti hanc nationem, ut deradi statim aliquid de lucello suo putet, praesertim in libris alicujus pretii, si in tempore fuerint liberales. Quare video mihi carendum esse hac famae accessione, quam per Tua nancisci eruditissima scripta poteram; nisi forte obstinationem hominis vicerit benignior Tua humanitas, et librum alicunde evolvendum conquisiverit, si tanti videbitur. Attamen inurbanior essem, si id a Te flagitarem, neque hoc soleo a quoquam: et quicquid ea de re statueris, nihil scito de existimatione, quam Tuis meritis debeo, detractum iri [...]". - Mit kleinen Randläsuren und einem kleinen Ausriß durch Siegelbruch (keine Textberührung)..

立即购买